- HESPERIA
- HESPERIAnomen tam Italiae, quam Hispaniae commune, Italiae quidem ab Hespero Atlantis fratre impositum, qui a fratre pulsus regionem eam tenuit. Hispaniae vero ab Hespero stella, quae vesperi ad Occid. apparet, propterea quod haec regio omnium extrema sit ad Occid. unde et Hesperiam ultimam, a poetis fere videmus appellari, ut eo veluti peculiari epitheto, ab Italia distinguatur. Horat. Carm. l. 1. Ode. 36. v. 4.Qui nunc Hesperia sospes ab ultima, etc.Quoties vero Hesperiam, sind adiectione dicimus, Italiam fere intelligimus. Idem Ibild. l. 3. Ode. 6. v. 7.Diimulta neglechti dederuntHespetiae Mala luctuosoe.Idem Ibid. l. 4. Ode. 5. v. 45.Longas ô utinam Dux bone feriasProestes Hesperiae;Item Hesperia urbs Cyrenaics apud Pomp. quam Olivatius dicit nunc vocati Bernio. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.